- DECRETA
- DECRETAdicuntur Iurecoss. quae Princeps causâ cognitâ ex utraque parte pronuntiat. Glossa Basilic. Δέκρετον, ἀπόφαςις βαςιλέως καὶ ἄρχοντος. Postea in Ecclesia, cum Canones Conciliorum duplicis esse coepissent generis, eos, quibus mores et diseiplina Ecelenae regebatur, peculiari appellatione, Canones; quibus vero fidei determinabantur capita, Δὸγματα Graeci, Decreta Latini quoque appellarunt. Hinc in Iustiniani Nov. 131. c. 1. Δόγματα et Κανὸνές diserte a se invicem distinguuntur, et apud Euseb. Hist. Eccl. l. 6. c. 35. ubi de Concilio agitur c. Novatum, quod Episcopi coeterique decrevêrunt, de paenitentia lapsis concedenda, Δόγμα vocatur, δόγμα παρίςταται τοῖς πᾶςι, Decretum ab omnibus factum est. Quod tamen discrimen perpetuum non est; maxime sequiori aevo, quo indifferenter omnia decreta, sive dogmata fidei, sive cerimonias Ecclesiasticas respicerent, Canones dici coepêrunt, item Decreta et Capitula, ut ex Conciliorum inscriptionibus liquet. Haec in unum corpus, sub certis titulis, redegere Regino, Burchardus Wormaciensis, Anselmus Lucensis et Ivo Carnotensis; deinde Gratian. qui sub Eugenio III. vixit, et opus suum Decreta appellatum evulgavit, A. C. 1141. Henr. Gandavensis de Scriptor. Eccl. c. 44. Gratianus Monachus Bononiae habitans, Codicem, quem Decreta Vocant, compilavit: In quo una cum Canonibus seu Decretis Conciliorum Decretales quoque Pontificum Epistolas iunxit, de quibus infra. In specie Decretum dicitur Epistola Cleri et populi Ceelesiae Episcopalis missa ad Metropolitanum et Episcopos dioeceseos Metropolis, quâ eum, quem Episcopum elegerant, ab iis ordinari et consecrari postulant: Τῆς χειροτονίας τὸ ψήφι???μα, Palladio in Vita Chrysost. Cuiusmodi Epistolae formula exstat, in Ordine Rom. hoc lemmate: Decretum; quod Clerus et Populus firmare debet de electo Episcopo. Atque hoc modo, qui a Clero et Plebe legitime electus est, posteaque a Metropolitano et Episcoporum consessu publice decernitur Episcopus, viso electionis decreto, ab omnibus subscripto per Decretum fieri dicitur Episcopus. vide C. du Fresne in Gloss. et Notis ad Cinnamum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.